CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1483102 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1483102.

Nodus 1483102 in documento krcelic-b-ann.xml


(Episcopus Varasdini et Chaktorniae. Fundatio Baloghiana.)

Episcopus autem Varasdinum concessit, ibique diutius commoratus, primo sacramentum confirmationis in ecclesia patrum societatis Jesu saepius administravit, confirmatis amplius sex mille hominibus. Inde Chaktornjam profectus, ibi ecclesiam patrum Franciscanorum sub titulo sancti Nicolai cum tribus aris consecravit, dominica 4. post Pentecosten occurrente, in 14. Junii, et sacramentum confirmationis pluribus animarum milibus administravit. Quasdam etiam parochum inter et civitatem ac religiosos controversias decidit, dato parocho ejusque successoribus decreto. Fundationem quoque Baloghianam pro duobus in seminario alendis juvenibus seminario ibidem Varasdinensi ita applicuit, ut (ad) praesentationem civitatis duo juvenes ibidem alantur, quibus regens cum alumnis victum, lectum, lectisternia et lotionem dare obligetur. Occasione ista etiam Varasdinensium monialium sanctae Ursulae ecclesia consecrata est per eundem dominum episcopum Zagrabiensem. Sua autem excellentia episcopalis, in domibus Draskovichianis habitans, a pluribus ibidem fuit visitata, quos longum foret referre. Et licet ab exteris magnisque viris pro honore haberetur, ipsa tamen |

Varasdinensis civitas inhumanam se exhibuit erga episcopum proprium, quoniam quinto primum die ad salutandum episcopum duos ex magistratu miserunt, qui repraehensi fuere. Et occasione processionis theophoricae dum parochus episcopum invitare meditaretur, offensi fuerunt arbitrando, contra senatorum dignitatem futurum, si ipsi baldachinum deferent. Quare festo corporis Christi episcopus in Franciscanorum ecclesia religiosis ordines contulit et processio pluvia fuit impedita.