CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 148283 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/148283.

Nodus 148283 in documento kunic-r-epigr.xml


539. [538.] In idem argumentum. Ingenio praestare putat se Varus, acutis Ergo suis dictis venditat ingenium. Omnia vult scite, salse vult omnia; quidquam Dicere vulgari more modoque fugit. Nec, reor, ingenio prorsum caret, omnia nec quae Dicit, stulta reor, nec reor illepida: Ingenio sed si praestaret, nosset, ineptus Quam sit, qui cupide venditat ingenium.