CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1482604 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1482604.

Nodus 1482604 in documento krcelic-b-ann.xml


(Nobiles novi ubi de Juliana Hohnemer.)

Joannis Neuffczer consiliarii prius in camera Posoniensi baronatus publicatus. Item armales Stephani Markovchich secretarii apud comitem olim banum Joannem Draskovich, dein cancellarium Ludovicum Batthyan, tum apud modernum banum Carolum de Batthyan, cum eodem in Belgio etiam existentem. Josephi Hohnemer, postae Zagrabiensis magistri ac senatoris, patri fratrique Josepho aeque, ex-Jesuitae, a filia Juliana procuratae. Ista a divitiis celebri mercatori olim Josepho Zibeneg seni jam, amore deliranti, in aetate annorum 17 nupserat, formosa valde, multosque habens amasios. Paulo post vidua effecta et haeres amplissimarum facultatum, cum a multis ob formam et pecunias expeteretur, baroni Kulmer in Stiria nubit et antedictis armales exolvit. Thomae demum Chihor sunt publicatae. Ordinatum quoque fuerat, ut banderia atque ad ista spectantes homines conscriberentur. lnconsulte profecto sive quaesita auctio contributionalis fundi consideretur, sive periculum, ne et hi ad confinia vel regulationem trahantur. Quod animadversum, effectu conscriptio caruit.