CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1482480 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1482480.

Nodus 1482480 in documento krcelic-b-ann.xml


(Regulatio acceptata.)

Banus his acceptis ad se litteris Majestati proponit: effecisse se, ut Croatae regulationem confiniorum orarent. Placuit Majestati Suae propositio, totumque rei meritum bano attributum. Itaque rescribit banus, quam grata acceptaque fuerit Suae Majestati statuum petitio, velleque Majestatem, ut duo pedestria regimina, quorum quodvis 4000 viris constet, erigerentur, ac insuper centuriae sex equitum, quae ad accuratam exercitii normam instruantur. Stabales officiales a Majestate Sua, reliquos autem a se qua bano constituendos, statuum attamen habiturum se commendationis reflexionem. Majestatem in succursum officialium exolvendorum petita 34000 fl. ex aerario dare non posse, viderent itaque status, ut ex occultis illis fundis valeant pro obsequio principis contentari. Submisitque illico schema salariorum cujuslibet, efferens annue summam fl. Rh. 55432. Habito responso considerari inceptum de re antea negligenter acta. Revocare eam fuit impossibile causa honoris existimationisque singulorum. Quid consilii? suspirabatur. Elusos se suosque affectus videre singuli, habita 14. Septembris est conferentia banoque rescriptum, impossibile esse ut tantam summam regnum conflare valeat, petitumque ut adminus eam restringere liceat, quod Kleffeldius non curabat, bene cogitans, implantatam semel arborem crescere. Hinc ipse initium tantum et regulationis fundamenta procurabat, accessoria eventura sponte prudenter praesagiens. Quare nec reduces officiales e Belgio dimisit domum, sed penes se servabat Zagrabiae, ac in regnicolari domo condiscendo militari exercitio discipulos. suique veneratores habuit, universa per eos resciens, quae dicta actave fuissent. |

Quin a bano perscribi comiti locumtenenti procuravit, Majestatem Suam sequenti anno militare campamentum servituram, et velle, ut ex banalibus confiniis duo millia adminus in eodem sint, exercitium coram se productura. Qua vulgata sub regni congregatione decurrente epistola, aliud non supererat, quam cogitare de mediis exolvendae militiae.