CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1481878 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1481878.

Nodus 1481878 in documento krcelic-b-ann.xml


(Comes Grassalkovich Zagrabiam pergit. Qualiter exceptus ab episcopo.)

Cum autem suprascripti omnes Zagrabiam ad salutandum excellentissimum dominum episcopum Zagrabiensem, ut affinem excellentissimi domini camerae praesidis, contenderent, honore omni excipiendi erant. Quare ex episcopali banderio selecti 100 equites, omnes bene noviterque vestiti, et armis bonisque equis provisi, in pago Kris, montis Claudii, cum vexillo et banderii capitaneo domino Jakopovich suam reveriti sunt excellentiam, commitatique Zagrabiam usque. Centum dein pedites in metalibus episcopi penes Ivanichium suam exceperunt excellentiam, et dato salve secuti sunt. Explosa in episcopali residentia mortaria in adventu | et abitu, reverita sua excellentia cum aliis, tam nomine episcopi per canonicum Kercselich, quam et capituli per dominum lectorem (commendante praesidii Ivanich domino Lalersperg sese absentante, neque ex parte praesidii quidquam faciente) in adventu suo die 1. Septembris circa horam nonam. Audito apud patres Franciscanos sacro, sumptoque Ivanichii in curia episcopali prandio, Zagrabiam eodem die progressi sumus. Ubi penes Kopchevecz, metalibus capituli, 100 rursus equites suam exceperunt excellentiam, qui venerabilis capituli fuerunt. Supra ipsos alii 50 episcopales. In campo lato capitaneus cum civibus superioris civitatis, omnibus equitibus, vexillis, tubis, tympanis, aeque adfuerunt, et facta reverentia comitati sunt. Ubi etiam currus episcopi cum sex ejusdem equis missus obviam, et ex parte episcopi illustrissimus dominus baro Adamus Patachich cum reverendissimo Wolffgango Kukuljevich vicario generali et canonicis Zagrabiensibus in curru alio, in tertio tandem admodum reverendus pater Franciscus Xaverius Petriss, rector collegii societatis Jesu cum suis theologiae professoribus. Et infra parochialem sancti Petri 400 pedites cum vexillis et tympanis banderii episcopalis. Qui tamen ob pluviam et noctem salve dare non potuerunt et vix observati ab omnibus.

Circa horam vesperi septimam ad arcem ventum, explosis bis tormentis et mortariis omnibus, ubi post mutua inter excellentissimos affines oscula et amplexus, ecclesiam, se, episcopus protectioni domini camerae praesidis commendavit. |

Adstantibus tam ex capitulo canonicorum pluribus quam et domino comite curiali Joanne Bussan, aliisque ex nobilitate plurimis. Omnes dein coenati et provisi.

Die 8. Septembris excellentissimus camerae praeses aliique quieti indulserunt. Reveriti tamen ab omnibus. Prandium copiosum, opiparum datum, uti et coena. Pro producendo exercitio militari paratura erat banderium, jamque in ordine omnes, sed a pluvia prohibiti illud non produxerunt.

Die nona Septembris, hora mane septima, idem excellentissimus abiit, quem suprascripti pedites equitesque praesentarunt, ut committentur autem noluit, nisi dumtaxat 16, quod et factum est, addito domino canonico Kercselich. Et quamvis ordines dati fuissent pro equorum commutatione, sive ut ajunt forspon, in nulla tamen statione reperti, hinc iisdem equis ad Bisag eo die circa horam terciam ventum est, ubi propter equos quies capienda erat et procuranda commutatio, quam ibidem in Bisag quidam vicejudlium executus, in aliis autem locis ut prompta esset, eodem ex Bisag die canonicus Kercselich cum secretario suae excellentiae domino Ignatio Vegh praecesserunt. Et inverso in monte Paka curru, progredi non volentes noctem ibidem agere coacti, die altera summo mane primum ad Novimaroff, dein Toplicam, et inde Ludbreginum praecesserunt, factis ubique dispositionibus, et non prius abeuntes, quam commutatione in promptu relicta. Quo ita facto, sua excellentia Toplicae sumpta refectione modica, Ludbreginum circa secundam pomeridianam advenit, et invisa arce et adorato sanctissimo Christi sangvine, quod Ludbregini | adoratur, pro nocte Kanisam concessit. Actae ibidem Ludbregini suae excellentiae ex parte episcopi, medio et per eanonicum Kercselich, pro visita gratiae aliaque caeremonialia peracta. Atque ita dimissi, redeunte Ludbregino Zagrabiam domino canonico comitante.