CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1480540 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1480540.

Nodus 1480540 in documento krcelic-b-ann.xml


(De locumtenentia banali dissensio.)

Continuata banum -inter et cancellariam de jure nominandi locumtenentem disputatio. Cancellaria juris istud esse regii contendebat: 1mo. Quia nec palatinus neque ullus in Hungaria officii sui locumtenentem nominare potest, sed juris istud esse regii. 2do. Quia comes Joannes Draskovich, Petrus Keglevich aliique etiam viventibus, sed absentibus banis locumtenentes per regem constituti fuere. 3tio. Quia hanc banis authoritatem nec lex edocet, nec privilegium aliquod demonstrat, nec Turcica admittunt confinia, quibus providere regis est, et cui ea committat cognoscere, nec regis promovendum permitteret servitium, cum regi obligatum potius locumtenentem esse conveniat, | nec regni exigeret commodum, cum locumtenens banalis pro nutu ejusdem amoveri posset, consequenter multis respectibus gubernare deberet status et ordines.

4to. Quod status ipsi in anno 1709. per municipalem articulum locumtenentias abrogarint, et ex diaetalibus appareret articulis in regnis illis continuam bani requiri praesentiam, proinde ea per locumtenentes administrari non posse, nisi rex ipse locumtenentes constituat, ad quem indubie legum interpretatio pertineret. Atque his ex rationibus constitutum per dominum comitem banum locumtenentem cancellaria Hungarica recognoscere nullatenus voluit.

Banus econtra banalis istud authoritatis esse, dum bani viverent (secus vacante banali officio) contendebat. Plurimum sese firmans in consvetudine, eatenusque catalogum creatorum per banos locumtenentum producebat, aula haud unquam reclamante, sed nominatos pro talibus recognoscente. Addebat etiam anni 1723. articulum... in quo banalis tabulae praesidem pro sui absentia substituendi eidem datur authoritas. Proinde et locumtenentem, qui banalis munii sive praeses sive locumtenens vocetur, parum esse.

Status Croatiae secundabant bani vota ex eo plurimum, ut episcopi a locumtenentia excluderentur. Lis haec protracta diutius, Sua Majestate resolutionem differente, a redditu tandem ex Belgio domini comitis bani sub initium mensis Januarii anni 1749. excellentissimus dominus comes Ludovicus Erdoedy, per Suam Majestatem generalis vigiliarum praefectus creatus, pro locumtenente etiam agnitus et salutatus, | et per Suam Majestatem confirmatus absque praejudicio juris regii in futurum, quod praevie a bano fuerit constitutus. Hocve cum cancellariae Hungaricae significatum fuisset, ab eadem quoque postea pro locumtenente habitus agnitusve fuerat.