CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1480475 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1480475.

Nodus 1480475 in documento krcelic-b-ann.xml


(Bullarum Romanarum procuratio. Taxa Romana pro bullis.)

Bullarum Roma procurandarum. curam eminentissimus cardinalis et archiepiscopus Viennensis Sigismundus a Kollonics, pro sua in episcopum amicitia, in se susceperat, quas et suo Romae agenti domino Antonio Rotta effectuandas commendavit. Qui agens praeconizatione mense Septembri ante authumnales ferias peracta, significavit, pro bullarum expeditione Romam millia florenorum 12 praetendere, eo quod haec taxa episcopatus Zagrabiensis in cancellaria inveniretur. Communicatis tamen eidem rationibus | sequentibus. 1. Episcopatus Zagrabiensis bona multum abalienata esse, partim per Turcam, partim vero per generalatum Varasdinensem, qui fere totus est ex bonis episcopalibus. 2. Sumptuum episcopi, qui pro defensione ecclesiae et nunc banderium servare deberet. 3. Quod Szvidnicensem episcopatum Graeci ritus unitorum pro reductione schismaticorum olim fundaverit, et nunc Basilitis loco pulsis, prospicere deberet. 4. Vicarium generalem totumque consistorium solvere, praeter tot pias fundationes hactenus per episcopos factas et diversis monasteriis etiam cum papae consensu applicatis olim episcopi redditibus. 5. Quod antecessor episcopus non nisi 1500 florenos in anno 1727. Romae deposuisset. Idem agens, typis Romae data instantia et cardinalibus distributa, ad postremum effecit: ut sumptus universi, taxarum videlicet, expeditionis et cardinalis protectoris Germaniae, eminentissimi Alexandri Albani congrua, floreni Rheinenses 4137 fuerint persoluti, et Roma hac summa contentata.