CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1475992 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1475992.

Nodus 1475992 in documento paskalic-l-c.xml


CALIDORUS, ET ARGANTUS PASTORES. IN MORTE LUDOVICI PONTANI. Aspicis, ut saturae ludant per prata capellae, Nec dulcem Cythisum, aut Salices pascantur amaras, Arrectisque canes stent auribus omnia circum Tuta vides: tu nescio quid miserabile tristi Fronte foves, ducisque alto suspiria corde. Quin age, dum laetas haec populus efficit umbras, Et Zephyri movet aura nemus, tenuique susurro Praeteriens vitreis Bithynnius obstrepit undis; Cantando aestivi fugiamus taedia Solis. Sentiat Illiricus post saecula multa Leontes, Vermanusque pater, quod Menalus ante solebat Partheniusque audire sui Corydonis ab ore. Mirenturque suos, si qua est ea fama, nepotes, Hadriacum nemus Arcadicis obtendere Sylvis. Ar. Ergo ego flumineae florenti in margine ripae Sylvestri laetum carmen modulatur avena. At tu noster amor, tu nostrae gloria gentis, Immiti absumptus fato Pontane iacebis? Munera nec gelido dabimus suprema sepulchro? Non sum adeo veteris Calydore oblitus amici, Nec me adeo immemorem fecerunt gramina Lethis, Ut non spiret adhuc cineris mihi semper amati Gratus odor, teneatque meae claustra intima mentis, Quin potius Pontane tuos repetamus honores: Tertia namque subest, postquam te amisimus, aestas: Ter sine te pingues lacubus calcavimus uvas, Occidis ante diem, medioque abreptus in aevo Occidis heu nimium coelo confise maligno: Nam te, dum chari trans aequora vasta vocaret Fratris amor, propriae nulla est tibi cura salutis: Sed ruis ignotae in manifesta pericula terrae: Nescio quam Veneris Paphom, et vix cognita fama Cypria regna petis: non illic commoda terrae Temperies, non delitiae, celebrataque priscis Ocia carminibus, sed noxia sydera coeli, Et quae perpetuis male sint toleranda colonis: Tu tamen incautus dilecti fratris amore Raptus abis, fratremque tuis complexus in ulnis Et fratrem pariter, et dulces deseris auras: Exin nec laeti soles nec candida nobis Ulla dies fulsit, nec densas porrigit umbras, Nuda sed ammissis rarescit sylva capillis. Iam neque floret ager, neque iam redolentibus herbis Vernat humus, nec, ut ante, colunt haec prata Napeae: Quinetiam solitas tellus negat arida fruges Horrentesque rubos, et spiniferum Paliurum Pro molli viola, pro suavi nutrit acantho. Interitu Pontane tuo ingemuere Leones, Hircanasque ferunt flevisse in funere Tigres: Quin et lanigerum nullas pecus attigit herbas, Nec quadrupes turbavit aquas, et gramine sueto Abstinuere boves:tecum Pontane tulisti Gaudia, delitiasque omnes, tua funera fontes Et vitrei flevere lacus, his ipse notavi, His oculis, his ipse oculis, quum volveret atras Gurdus aquas, maiorque suo Bythinnius alveo Obrueret latos ipsis cum frugibus agros, Et secum nostros traheret sata laeta labores; Quinetiam celsi nemorosa per antra Leontis Vermanique alto fleverunt vertice nymphae. Ca. Hoc erat aerea, q... nuper ab arbore Turtur, Quae mediis pontane tibi consurgit in agris, nescio quid querulum gemeret: namque una superstes Una tuo nuper plausus enata sepulchro Laeta fronde viret, rapido non pervia soli. Turtur ad inferias, turtur nos ille vocabat, Ar. Inferias Pontane tibi cape munera Musae Parva meae, spargat violas, emittat acantos: Fundat humus varios, quos habet novus annus odores, Floret huic tumulo tellus, huic germinet arbos: Dignus erat cui vernet humus, cui germinet arbos, Pontanus, qui naturae nos abdita primum Edocuit, quae signa imbres, quae sydera ventos, Quidve ferat noctes hyeme aut aestate serenas, Cur tumeant fluctus, rursus cur unda residat, Qualis alat magnae vigor intus Tethyos undas, Unde suas habeant ortus vaga flumina, quo sit Avertenda modo praestigia, multaque nobis Docta sui monumenta dedit, sed pauca tenemus Ipse mihi memini quoties Calidore solebat Dicere, nocturnas conversus ad astra per umbras, Disce puer quid fata ferant, viden horida Martis Sydera, ut ensiferi Sydus secat Orionis? Falciferoque seni nymbosos copulet ignes Hoedus, et Icarium Phoebo supereminet astrum? Haec bellum, duramque famem morbosque minantur Affore, et innumeras terrarum signa ruinas. Foelices, qui nostra colent haec rura, nec ullos Armorum strepitus, non classica rauca timebunt. Vos inter sylvas, atque inter pascua nota Pascite oves pueri, celsas furor impius urbes Concutiat: vobis sint haec nemora avia curae. Ca. Non sic Orpheos mirata est Thracia cantus, Aut Aracyntheae cantantem Amphiona rupes, Ut tua Dalmaticae mirantur carmina sylvae. Cernis, ut omne nemus, motis sua gaudia ramis, Testetur? non te moriens Argante canentem Carmine vincat olor, sed iam nascentia rauci Sydera somny!fero Grylli stridore salutant. Surgamus, laetisque domum repetamus ab agris.