CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 147312 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/147312.

Nodus 147312 in documento kunic-r-epigr.xml


502. [501.] In phylosophum ineptientem. Istas venari nugas et inania, magne, Non pudet atque jocis ludere frigidulis? Sectari adsuetam rerum sublimia mentem, Omnigenamque omnis cernere vim sophiae, Verborum levis ad lusus demittis ineptos, Vecordes fatuo quae sale detineant, At sanos certe laedant, cogantque dolere, Tantam esse in tanto stultitiam ingenio?