CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1470974 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1470974.

Nodus 1470974 in documento paskalic-l-c.xml


AD POETAM BARBARUM Dum tua Barbarico passim turgentia fastu Miror, et attonita carmina fronte lego, Quis deus huic inquam tantos inflavit hyatus? Non foret his Helicon totaque Cyrrha satis. His neque castaliae possent satis esse sorores, Nec canere ad querulam doctus Apollo lyram. Ista colant humiles vulgaria numina vates; Quos iuvat exili plectra movere sono; At tua, ceu geminis inflantur follibus, ora, Quum tumidum rauco gutture carmen hyas. Sit tibi Virgilius, tibi sit collatus Homerus: Virgilius stupidus, bardus Homerus erit. Quos igitur dictare putem tibi carmina Divos? Et tua tam tumido nectere verba sono? Fallor ? an haec Siculis squallens tibi dictat ab antris Mulciber, irato qui struit arma Iovi? Et movet Aethnaeos intra tua pectora folles? Hinc tua ceu geminis follibus ora tument. Quinetiam summo postquam deiectus olympo Percussit tenero Lemnia saxa pede Claudicat ipse Deus, cuius tu concitus oestro Cuncta suis pedibus carmina clauda facis. Ipse deus picea tegitur ferrugine: sic sunt Et tua plus nigra carmina nigra pice. Utque solet madidus cum fratre Pyragmone Brontes, Et Steropes, multo quum caluere mero, Ducere confusas gressu titubante choreas, Et dare multimodos sed sine mente sonos: Sic titubant, stultumque sonant, tua carmina; nec pes Ipse, nec officium mens facit ipsa suum. Tu tamen interea pergas, insane Poeta, CondereTrinnacrio carmina digna Deo; E quibus intortis venalia thura cucullis Induat, et crispum pharmacopolla piper. Hoc unum moneo; gelidi ne mense Decembris Edere facta tuo carmina Marte velis. Tunc etenim cuncti celebrant convivia Divi, Saturnalitii quum rediere Dies: Tunc ea Mulcibero solennia festa colenti Non vacat, in numeros spiret ut ille tuos. Sic tua quae Siculis non sunt calefacta caminis Carmina, sunt Scythico frigidiora gelu. Ergo age: furtivos tua sic dediscat amores, Fidaque legitimo sit Cytheraea toro: Tu Vulcane tui venias in carmina vatis, Frigidus ut meritam sentiat ignis opem.