CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1470146 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1470146.

Nodus 1470146 in documento paskalic-l-c.xml


IN OPUS F. DOMINICI BUCCHII AENCOMION Qui legis arcano conscripta volumina sensu, Dogma salutiferi quae cecinere Dei: In quibus humanis coeli doctrina figuris Traditur, illoto non adeunda pede; Cuius percipiunt oracula mistica soli, Quos patris aetheri desuper afflat Amor: Hunc tibi sume Ducem, quem si comitabere, certo Certior , incertas per gradiere vias. Nec te decipient, qui blandis oblita verbis Plurima sub modico felle venena tegunt. Sirenas referunt cantus dulcedine quondam Fallere Dulychias sic voluisse rates. Hic tibi erit cautus contra Sirenas Ulixes, Nec fallenda tuis auribus arma dabit: Quodque fuit patribus deserta per arva vetustis Ignea de summo lapsa columna polo; Quod fuit eois divinum Regibus astrum, Munera qui nato prima tulere Deo; Hoc tibi divinae legis praecepta volenti Discere (si credas) hic liber unus erit.