CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1469736 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1469736.

Nodus 1469736 in documento paskalic-l-c.xml


AD VENETAE CLASSIS PRAEFECTUM VINCENTIUM CAPELLUM. Dic agedum nostri solatrix Musa laboris, Curarum atque animi conscia sola mei. Cur modo tot varios emittunt arva colores, Quum referat gelidos Illias urna dies? Aut cur pallentes fundunt violaria flores? Vendicat et vernas cur sibi bruma vices? An mutata novas coeperunt sydera sedes? Iamque erit Hydrocous hic; ubi Taurus erat? An vero quod adhuc verni potuere tepores, Nunc poterit tristi frigore segnis hyems? Quicquid id est, certe nostris ostendere saeclis Nescio quid magnum fata, novumque parant. Haec ego. At argutas pertentans pollice chordas Reddidit hoc tenui murmure Musa sonos. Non aeterna novos mutarunt sydera cursus, Occupat qut Tyriae Tros puer astra ferae: Nec sibi purpurei florentia tempora veris Vendicat hirsutis horrida bruma comis. Sed, si scire cupis tantae novitatis origo Unde sit; haec memori pectore verba tene. Aspicis Ascrivias haec lintea tensa per undas, Lintea Cecropiae numine tuta Deae. Illic Euganeis vehitur digressus ab oris Splendor, et Hadriacae fama Capellus aquae; Creditur aligeri cui maxima cura Leonis, Munere quo nullus dignior alter erat. Gratantur Nimphae, superi gratantur eunti, Signaque laetitiae dant manifesta suae. Haeret in Idalio defixus Iupiter astro, Continet et reliquos sub sua iura Deos. Cesserunt Hiades, torvus concessit Orion, Quiquie hebes algenti volvitur Orbe senex. Aspice Amyclaei processit Castoris astrum, Astrum quo tumidi concidit ira maris; Et ferus Hippotades aeterno carcere clausit Flammiferum Boream, nubiferumque Notum; Et tantum occiduis laxavit vincula ventis, Lentis ut aequoreas aura foveret aquas; Neptunusque pater, Nereique exercitus omnis Propellunt celeres in vada tuta rates: Alcyones placidos condunt per littora nidos, Et tranquilla suae tempora pacis agunt. Haec inter variis certantia numina donis Venit ab occiduo Chloris odora polo; Quodque potest, violas venienti, et lilia fundit, Parcior huic reliquis ne foret una Deis. Sed quo nota tibi sint omnia, percipe causas, Cur videat placidi munera veris hyems. Illius hoc Natura parens indulget honori: Officiumque leve non leve pondus habet. Namque, velut verni brumae sub tempora flores Distinguunt pictis frigida prata comis; Illius hoc nostro sic virtus floruit aevo, Deterius certe quo nihil esse potest. Hoc duce erunt Veneti victricia signa Leonis Fixa per eoas, occiduasque domos; Et Venetum cunctas implebit gloria gentes, Quas celer aereis Cynthius ambit equis. Sic ubi disseruit motis per inania pennis, Aonium petiit Calliopaea nemus. At tu, quem tanto superi dignantur honore, Cui violas gelida pro nive fundit hyems; Perge age magnanimis iam tandem accingere factis, Sentiat ut vires Barbara turba tuas, Teque proba verum Phrygia de stirpe nepotem, Autoremque tui sanguinis esse Capim.