CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1469319 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1469319.

Nodus 1469319 in documento paskalic-l-c.xml


AD MARCUM GRIMANNUM CLASSIS PONTIFICIAE PRAEFECTUM. Hunc mihi Pierides gratum praestate laborem, Ut nihil hic querulum, nil mihi triste sonet, Et lauri virides, et odori cingite flores, Et violae, et variae tempora nostra rosae, Dum referam, quae pauca meus mihi dictat Apollo Carmina, laetitia non aliena mea. Ecquis enim taceat, quae gaudia percipit? ecquis Possit laetitiam dissimulare suam? Quum videat trepidis ut classis Barbara signis Ambracio lateat victa timore sinu. Hinc vero Euganeum trepidanti instare Leonem, Clavigerumque poli pone subire Senem; Et volucrem geminas gestantem fronte coronas, Ardua Cesareas quae nitet ante rates, Quos nuper sancto iunxerunt foedere Divi, Foedere, Barbaricae quo minuentur opes; Quo cadet Ismarii rabies antiqua Tiranni, Et feret Hesperium Barbara terra iugum. Non ego vana cano, sed mens praesaga futuri Certius Euboica vaticinatur Anu; Sunt etenim, quorum sequimur vestigia vates, Pectore qui credant numen habere suo; Et nos illud agit, venturaque dicere fata Numen, et e multis pauca referre iubet. Tempus enim, iam tempus adest, quo Barbara tellus Submittet tumidum sub iuga nostra caput. Cernere erit domitum leges mutare Niphatem, Et dare iam victas ultima Bactra manus. Spargentur totum victricia signa per orbem, Discolor Eoas qua bibit Indes auqas, Et qua, dum Titan aequalibus aestuat horis, Assiduo medius uritur igne dies; Quique latus Lybiae longe procurrit in austrum Signiferi extrema de regione poli; Quaque mari nostro, quam cernimus, occidit Arctos. Alteraque opposito sydera ab axe micant; Et qua regna novi priscis incognita mundi Abluit occiduis maxima Thetys aquis. Haec est terra Deum, mediis ubi fluctibus aurum Nascitur, et variis copia plena bonis. Non illic fastu, non ambitione laborant: Quaeritur aut ullo res aliena dolo. Non illic saevo miscentur bella tumultu, Nec limes latos dirrimit ullus agros. Omina sunt passim cunctis communia; cunctis Unus amicitiae, pacis et ardor inest. Qui pietate prior, qui relligione supestat, Ille tenet merita regia sceptra manu, Has quoque perdomitas nostro sub stemmate gentes Cernemus patrii caedere iure soli: Cernemus Scythicos glaciali e littore Reges Ire cathenata post fera terga manu. Accipiet nostras gens quae tot saecula, leges, Fertur Hiperboreis vivere clausa iugis. CHRISTI Sancta fides cunctas spargetur in oras, Quas vagus ignivomis Phoebus oberrat equis: Unus Pastor erit, uno qui claudet ovili Innumeros CHRISTI sub pietate greges. Haec ego non humili cantu (Dii vota secundent) Maeonioque canam facta superba sono: Nec mihi tunc Musae tribuent in carmina vires, Maius at in nostro pectore numen erit: Numen erit Caesar; Caesar mihi carminis author; Caesar erit cymbae rector, et aura meae; Caesaris innumeros referam post bella triumphos, Partaqu foelici mille trophea manu; Et quodcunque mihi studii vitaeque supersit, Laudibus invicti Caesaris omne dabo. Nec te preaeteream mundi sancitssime Pastor, Qui coeli errantes ad iuga ducis oves. Notescet pietas per me tua magna per orbem, Et tibi commisi plurima cura gregis; Hinc referam Venetae praeconia debita gentis, Qua nihil in terris iustius esse potest: Illius innumeras percurram carmine laudes, Et mihi sub Veneto nomine surget opus; Quod repleat ventura novo, nova gloria bello, Quaeque fuit veterum parta labore Ducum. At vos qui tantae veritatis molis habenas Quem Leo, Caesareae quem decus urget Avis. Tuque adeo ante alios splendor Grimanne tuorum, Cui bene clavigeri est credita cura senis; Cuius honorata tellus stupet Itala fama, Et tremit insolito Barbara terra metu; Quo duce ad extremos penetrare vidimus ortus, Victrices Latias, et dare iura, manus: Ille quidem vidit, qui te hoc dignavit honore, Nullus ad hoc munus quod magis aptus erat: Nec magis est tibi partus honor Grimanne decori, Cinctaque temporibus infula sacra tuis; Quodque tuae tenuit series clarissima gentis Praecipuum Veneta semper in urbe locum: Quam, quod te tanto dignum cognovit honore, Qui tenet in nostra relligione caput. Sed quid plura moror ? iam carbasa poscit in altum, Lenis ab occiduo quae venit aura polo. Ite alacres, properate alacres: nil vestra retardet Signa, nihil vestrum triste moretur iter. Ite Deis ducibus; nam vos fortuna sequetur, Et faciet tutas fasque piumque vias; Et tandem celeri veniet victoria passu, Cuius in aeternum fama superstes eat.