CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1468518 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1468518.

Nodus 1468518 in documento paskalic-l-c.xml


IN CAROLI CAESARIS PANNONICAM EXPEDITIONEM Postquam prisca novis mutata est moribus aetas, Pressaque non solito vomere terra fuit; Vectaque inaccessas Pinus montana per undas, Ausa fuit rapidis credere vela notis; Aurea lethifero libertas obruta ferro Corruit, indignum ferre coacta iugum; Incessitque animis regnandi saeva libido, Quae secum fraudes, que mala cuncta tulit. Impulit haec natos miseros iugulare parentes, Impiaque in fratres fratribus arma dedit. Haec docuit rigidos ferro proscindere montes, Haec bellatores trans freta duxit equos: Haec eadem Ismariis* ........excivit ab oris, Ut nunc occiduas sollicitaret opes; Nec satis esse putat, populos quod vicit heoos, Et sibi quod Lybici serviat ora maris; Quodque tot Europae domitas sibi vendicet urbes, Totque suo videat subdita regna iugo: Sed nova bella parat, neque limite, terminat ullo Imperii fines quos velit esse sui, Non tamen ante suos meditatur sistere cursus, Fingat ad auriferum quam sua signa Tagum, Ipse sibi has metas, immo haec sibi somnia fingit, Et nihil adversi Caesaris arma timet. Verum longe alias versabit pectore curas, Proxima quum geminae signa videbit Avis. Contrahit interea populos terraque marique, Ducat ut innumeras ad nova bella manus. Prima suas misit tellus Memphitica puppes, Quam pater ignotis Nilus inundat aquis. Venit Idumaeis miles numerosus ab oris, Et Syrus, et patrii dives odoris Arabs, Phoenices, Tyriique , et thuriferi Nabathaei, Quique colunt Rubro littora iuncta mari. Tum Cilicum venere rates, quos Pyramus, et quos Ceruleus gelido flumine Cydnus arat. Non illic Tauri, non illic cultor Amani, Nec parvi domitor ruris Isaurus abest. Conveniunt quicunque tuos Pamphylia saltus, Quique Lycaoniae pinguia rura colunt, Quaque Chimeraeo perfusa est sanguine tellus Venit, ab Actaeo gens Oriunda Lyco, Et qui marmorei censentur mole Sepulchri, Coguntur patrios linquere Cares agros. Nec minus, Aerei celebrat quos fama Colossi, Atque alit a priscis Nauticus usus avis, Mons quoque deseritur, cui plurima contigit olim Dulcia noctivagae furta videre Deae, Linquntur quae Meander vagus implicat, et quae Lambit Oloriferis prata Cayster aquis, Quae secat aurifera dives Pactolus arena, Quaeque rigat pariles dum vehit Hermus opes: Tunc et Apollineae veniunt ad iussa Celenae, Et late Aoniis Pergama nota choris. Linquuntur Mysorum agri cultoribus, et quae Alcides raptum per loca flevit Hylam, Et gens, quae gelidum circum iacet Hellespontum, Quamque Propontiaca Bosphorus arctat aqua, Subdita Buxifero linquuntur rura Cythoro, Et quae virginei fluminis unda rigat, Quaeque fluentisona prospectat ab arce Carambis, Quaeque secat Croeso non bene tactus Halys. Et quam Thermodoon, et quam Lycus alluit, et quae Tincta Promethaeo sanguine terra fuit. Coguntur populi, quos rippa tangit utraque Phasis, Iasonae vellere clarus ovis, Quos diffusa palus lambit Maeotica, quosque Tangit, in Euxinas dum cadit Ister aquas. Deseritur Rodope, glacialis linquitur Emus, Strimon idem subiit, et celer Haebrus onus, Quique tuos dum percurrit Pharsalia campos, Appidanus veterum detegit ossa Ducum, Et quae iam medios victricia signa per Indos Transtulit exigua Pella phalange potens, Cogitur et paribus succumbere Grecia fatis, Ipsa sui proprium nil nisi nomen habens. Cogitur Epyrus, atque altior Illyris ora Mittere delectos ad fera bella viros, Praeterea innumeri, quorum diversa referre Nomina, non modici temporis esset opus. Undique conveniunt claram Constantis ad urbem: Vix capit effusas Thracia tota manus. Non tot Achemeniae miserunt millia Susae, Clara quibus Marathon nobilitanda foret, Nec tot deduxit, qui demens ponte soluto Hellespontiacae stigmata inussit aquae. Secum haec pannonicas*..... traxit in oras, Et sibi coelicolas vix putat esse pares. Nec minus innumeras emisit in aequora classes, A quibus occiduae dirripiantur opes, Quot neque Amyclaeis Atrides solvit ab oris, Quum tulit ultrices Pergama ad alta faces; Nec divina suis Salamis conspexit in undis, Barbarus Euboicas quum cruor auxit aquas. Fama novi motus totum diffusa per orbem Solis ad occiduas ex oriente domos, Terruerat populos; iam iamque extrema timentes Fundebat humiles sydera ad alta preces: Quum subito Hispanis invictus Caesar ab oris Extulit intrepida signa superba manu; Et late occiduas diffundens iussa per urbes Cogere belligeras coepit in arma manus. Venit ab Herculeis Hispania prima columnis Dives, et armigeris inclyta terra viris, Coguntur populi, qua Buria praeterit, et quos Munda vetus Latio sanguine tincta tulit, Et Tagus, auriferis placidus qua defluit undis, Ad nova ventigenae iussa parantur Equi. Linquuntur, quae pulcher Anas loca permeat, et quae Bethis oliviferos alluit inter agros. Dat nova Carthago, dat prisca Valentia nomen, Et loca quot Sicoris, et quot Iberus alit. His spatiosa suas addidit Germania vires Mitis, et antiquae nil feritatis habens: Aeque armis aeque illa viris, atque ubere glebae Nobilis: et magno Caesare digna parens. Nec minus invictos Oenotria cogit alumnos Terra virum, et veterum fruge beata ducum; Alpibus, et gemino circim vallata profundo Dignaque quae terris imperet, atque mari. Haec secum infestos Caesar deduxit in hostes Agmina Barbaricis non capienda dolis, Clara armis, tum virtute, atque ingentibus ausis Inclyta, et immoto vincere sueta pede, Protinus hostiles tantae virtutis ad aures Non mendax cursu praepete fama volat, Degeneresque animos, infestaque tela timentes, Impulit infami vertere terga fuga. Ipse videbatur mutato *.....amictu Turpiter ante alios sollicitare gradum, Arreptum nec iter noctes ve dies ve remisit, Donec ad Hellaeae littora venit aquae, Ad dum perculsos Caesar perquireret Hostes, Nescius hanc turpem praeripuisse fugam, Caesaris occiduis properabat Classis ab oris, Iamque per Ionios dat sua vela sinus, Hispani hic aderant Proceres; hic Thusca iuventus, Hic maris Ausonii quos habet ora duces; Quosque Rhodos Siculo misit praetenta Pachyno Incola Carpathii quae fuit ante maris. Hic Siculae; ligurumque rates, clarissima bello Nomina, Barbaricis nobilitata malis. Ut primum Ionias fulserunt signa per undas Caesaris, Ismariae terga dedere rates, Victa metu patrias Rhodopeia classis in oras Hellaei refugit intima claustra freti; At, quae Caesareo sulcat sub nomine pontum, Victrix Barbaricos depopulatur agros, Et late hostiles sine vindice dirripit urbes, Cogit et Hesperio subdere colla iugo. Interea dum Caesareus victricia Ductor Figit in edomitis mille trophaea locis; Parte alia par laude virum, par navibus, effert Alter ab Hadriaco dux sua signa sinus Non ut bella gerat, non ut per vulnera metas Latius imperii proferat ille sui. Sat putat esse sibi sua iura antiqua tueri, Obviaque hostili stringere tela dolo. Hic decus Italiae Venetae coiere carinae: Clarius his toto Sol videt orbe nihil. Hic impaccata deducti e stirpe Liburni, Hic sunt Dalmatici (Martia corda) Duces. His vires Corcyras suas: sua rostra Zacynthos Addidit his celeres Gnosia terra rates. Addidit et sua vela Paphos, atque alta Cithera, Utraque iam Siculae nomina grata Deae. Omnes auricomi comitantur signa Leonis Iam pridem Patriae vincere docta suae, Illum inter tantos terraeque marisque tumultus Pax iuvat, et nullo parta cruore quies: Contentusuqe suo, toties quum vincere possit, Dulcia tranquillae munera pacis amat. Et modo sydereos pennis sublatus ad axes Cancrum inter medius Erigonemque nitet: Saepe per umbrosas librans vestigia sylvas Magnanimo pavidas territat ore feras: Nunc super aequoreas demissus cernitur undas, Et magno Hadriacas corpore obumbrat aqua; Infestosque procul nostris a finibus hostes Submovet, hostiles nec timet ille minas. Salve invicte Leo, Venetique perenne Senatus Lumen, et immensi sydus, et aura maris. Per te parta quies, nostris Mars exulat oris, Et procul a terris stant mala cuncta tuis: Per te deposito laetum paeana timore Et canimus festis carmina iuncta choris. Sint aliis caedes, et tristia praelia cordi; Hic colitur pietas, hic pietatis amor. Hic secura quies, placidisque obnoxia curis Pax viget, et summo Gratia lapsa polo Hic passim festis fulgent delubra corymbis, Accensisque adolent thura Sabaea focis; Et tibi pro meritis meriti redduntur honores, Qui tribuis populis talia dona tuis. Ergo ades, et placida alarum quem protegis umbra, Suscipe iam populi vota precesque tui; Ut dum te colimus, tuaque annua sacra, queamus Praeside te laetos semper habere dies.