CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1468116 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1468116.

Nodus 1468116 in documento paskalic-l-c.xml


AD EUGENIUM BUCCHIUM Ille tuae cultor virtutis, et inter amicos Paschalis veteres qui fuit, estque tuos, Hanc (si fata sinent) cito perferet ipse salutem, Quam modo Gnosiaco mittit ab orbe tibi. Me tenent ignotis tellus Saturnia campis Hic, ubi perpetuas sustinet Ida nives; Ida, Iovem celsis quae iam servavit in antris, Exitium nato patre parante suo; Ubera cui mites admorunt blanda capellae, Dulciaque Aereii munera mellis apes; Et Nymphae violas, et cornua plena tulerunt, Curetum sonitu dum strepit omne nemus; Multaque adhuc veterum superant vestigia rerum, Nam Ionis in summo vidimus antra iugo. Vidimus obscuras, quas struxit Dedalus aedes, Caecaque semiviro tecta habitata bovi. Vidimus et muros, ruinosaque saxa iacere Hic, ubi Gnosiacae iam locus urbis erat. Et centum populis ubi Minos iura ferebat, Nunc versant validi rastra, et aratra boves. Non tamen est tanti nobis, tot regna, tot urbes Mirari, et veterum tot monumenta Ducum, Ut non plus mihi sit Patrii iuga nuda Leontis, Bithynnique humiles cernere fontis aquas, Et te dulcis amice meo gratissime cordi Aspicere, atque tuo comminus ore frui: Nam, licet extremos fortuna releget in ortus Me, vel ad auriferas, quas bibit Indus, aquas; Seu me Parrhasiam procul hinc propellat ad Arcton, Bruma ubi semestri nocte sepulta iacet; Sive Caledonios me cogat adire Britannos, Seu quascunque meas iusserit esse vias: Semper ero, velut ante tuus; nec terra, fretumque Immemorem faciet, nec via longa tui. Et, quanquam variis disiungimur aequoris oris, Et teneant medias mille pericla vias; Non tamen illa tuae potuit pietatis imago, Quod semel est animo, cedere, fixa meo. Quicquid ab assuetis nobis datur artibus oci, Illud amicitiae tradimus omne tuae; Et modo transactae tecum solatia vitae, Et iuvat antiquos volvere mente iocos; Et te, quem praesens nequeo, tamen alloquor absens, Omnis in Eugenio stat mea cura meo; Et modo scripta tua repetitur Epistola dextra, Qua nihil hic nobis gratius esse potest. Hanc semel atque iterum, hanc terque quaterque revolvo; Quoquoe magis relego, hoc magis usque placet. Gratia magna tibi, mihi tu solatia praebes, Unica tu mentis pax, requiesque meae. Tu licet in gelidae degentem vallibus Idae, In medio patriae me tamen esse facis. Dii maris et coeli patriis me reddite terris; Excipiunt humiles numina si qua prece; Reddite me charae matri, charaeque sorori, Quae pia pro nostra vota salute ferunt. O modo dilectos liceat mihi cernere amicos: Ultima lux vitae sit licet illa meae.