CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1467930 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1467930.

Nodus 1467930 in documento paskalic-l-c.xml


AD LUNAM O Dea, quae puro nitidum caput exeris ortu, Totaque fraterno plena nitore micas: Sic tuus in medias sua lumina proferat umbras Frater, et occiduas tardius intret aquas; Ut dum Luna tuos nondum ciet Hesperus ignes, Tu cupido foveas Endimiona sinu: Nunc age nocturnos in lucem extende iugales, Inque vicem nitidi munera fratris obi. Ne modo, dum charos gremio complector amores, Delitias retegat lux inimica meas: Et, quia adhuc priscis te suspicor ignibus uri Haec ego non verear te Dea teste loqui, Ire quod aeternum vellem (nisi fata vetarent) Et sine te noctes, et sine fratre dies; Scilicet obscuris ut saecula cuncta tenebris, Atque una assidua nocte sepulta forent. Sic ego perpetuo fruerer securus amore, Tuque tuo posses Endimione frui.