CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1467373 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1467373.

Nodus 1467373 in documento paskalic-l-c.xml


DE MONILI DOMINAE In quibus Indus aquis? quo te tulit amne Britannus, Quod cingis Dominae colla monile meae? Certe ego crediderim coeli in regionibus ortum Inde per aereas huc cecidisse vias: Nam, quae potus alit, quae tellus gignit, et Aer, Illa ego non tanto munere digna putem; Quam tua sors foelix, et sorte beatior omni Dum toties nivea te tenet ipsa manu; Aut, dum foecundo spatiaris Amoris in horto, Et legis in mediis Aurea mala rosis; Et modo formosis das oscula mille papillis, Osculaque interdum mutua mille refers; Oscula, quae tristis non possit carpere livor; Oscula mortales apta beare viros. O mihi si liceat varias assumere formas, Et mea in innumeros vertere mebra modos; Non ego raucus olor, non alta fronte iuvencus, Sed fieri Domine posse, Monile, velim.