CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1466336 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1466336.

Nodus 1466336 in documento paskalic-l-c.xml


AD MARIUM BRUTUM DUM MEA Pegasei versatur in aggere fontis, Et vacat Aoniis prima iuventa choris: Nec se se gravibus potis est accingere curis, Quam semel immiti compede vinxit Amor. Tu vero, Euganea qua lapsus ab arce Timavus Fundit in Illyricos ora novenna sinus, Incolis antiquam Troiani Anthenoris urbem, Atque Synopaeis moenia iacta viris, Ardua Cecropii tractans precaepta Solonis, Et volvens animo grandia Iura tuo. Ecquid adhuc inter tantarum pondera rerum Paschalis memorem te facit esse tui? Si penitus veteris non es oblitus amici, Nec tua lethaeus pectora torpor habet, Qualiacunque libens nostrae cape munera Musae, Quae tibi sint animi pignora certa mei. Et quamquam maiora tuo sub pectore versas, Sunt tamen haec studiis non aliena tuis, Nam modo castaliis nemo est te notior antris, Nemo Caballino largius amne bibit Atque (ita sim felix) quoties tua docta revolvo Carmina (iudicio est gratia si qua meo,) Scripta cothurnati videor versare Maronis, Aut Colophoniaci nobile Vatis opus. Quis tua scripta neget culto certare Tibullo? Cumque Phyletaeis vivere digna modis; Quae te florentis sub tempora prima Iuventae Flebilibus numeris scribere iussit Amor. Perge igitur (sint aequa tuis modo numina factis) Accipies meritis praemia digna tuis. Vidimus a prima praesagia multa iuventa, Et iam tunc laudis nuncia signa tuae. Novimus ingenium, nec dum patientibus annis Aemula Nelaeo verba diserta Seni. Quis te mellifluis referantem pectora dictis Doctius Arpino non putet ore loqui? Iam Romana suas in te facundia vires, Et priscum reparat Attica lingua decus. Non ignota tibi Chrysippi inventa, nec ullus In tam difficili qui latet arte locus. Sacra Stagirei tibi sunt tentata Magistri, Quae numquam pauper qui colit, esse potest. Felix cui licuit spretis vulgaribus ausis Ante diem studiis invigilare bonis. Nunc alii veterum titulis censentur avorum: Sed tua iam veteres Gloria vicit Avos. Sed iam tempus adest patriis te reddere terris, Summaque iam Patriae solvere vota tuae. Absentem quae saepe suum suspirat Alumnum, Teque dolet tantas ducere Brute moras. Tolle moras igitur, nostrasque revertere in oras: Sic tua felices coepta sequantur aves. Ut vaga te reduci verrentem coerula remo Accipiat placidis Hadria mitis aquis. Ludant connexis circum tua rostra choreis Quotquot coeruleos continet unda Deos. Et tonet inflata Triton Super equora Concha, Ad sonitum virides subsiliantque Dei. Et vectus curru per inanes Iuppiter auras Aequora prospectu mulceat alta suo. Nulla micent toto contraria sydera coelo. Nec madidus pluvias concitet auster aquas. Laeta sed immensum foveat concordia pontum, Spiret ab occiduo Chloridos aura Polo; Et tua foelices comitentur carbasa venti, Incolumis Patrio dum referare solo.