CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 146470 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/146470.

Nodus 146470 in documento kunic-r-epigr.xml


472. [471.] Ad Rullum nimium sibi confidentem. Fidis, Rulle, tibi, nec quare fidere possis Quidquam est; sed fidis tu tibi, Rulle, tamen Et quocumque venis, vir magnus credis haberi, Nulli non ipsis carior esse oculis. Omnes te laudant, omnes mirantur et optant, Ingenio capti, moribus atque tuis. Felix! Vecordi, si possim, cur ego demam, Tanta tibi quae fert gaudia, stultitiam?