CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 146424 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/146424.

Nodus 146424 in documento kunic-r-epigr.xml


470. [469.] Ad Ponticum de suis atque illius carminibus. Tenuia, sunt, fateor, quae scribo, si mea vatum Carminibus veterum carmina contuleris; Verum eadem conferre tuis quum, Pontice, nugis Incipio, haud fateor tenuia, magna voco.