CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 146159 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/146159.

Nodus 146159 in documento kunic-r-epigr.xml


459. In Battum res mathematicorum proprias versibus pertractantem. Grata mathematicis non sunt, non grata poetis Carmina, quae scribis, Batte; mathematicus Nosse negat linguam se Phoebi; scita mathesis, Ponderaque et numeros nosse poeta negat. Ergo aliud scribe, aut aliter; qui ingratus ubique es, Incipias fieri gratus at alterutris.