CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1460910 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1460910.

Nodus 1460910 in documento grangya-p-epist.xml


Reverendo Domino Thome Bakocz Preposito ac Magistro Georgio Grangya, Canonicis ecclesie Zagrabiensis etc. Fratribus honorandis. Padwe. Padwe. Padwe cito
Reverende Domine et Venerabiles Fratres honorandi salutem et mestitie participationem.

Dum pridem apud Reverendum Dominum Superiorem nostrum gratiosum ratione proventuum prepositure instantius laborassem, literas quasdam, quarum copiam presentibus inclusam videritis, mihi in faciem Sua Reverenda Dominatio coniecit: En studentes nostri, non literis sed latrocinijs incumbunt, mittas eis expensas, quibus magis ac magis voluptates suas expleant; venient aliquando ad propria, docebo illos panem crucifixi ad scoorta convertere. Hoc est quod sompniabam, quodque semper eventurum timebam. Et mirabar, quo tantas converteretis expensas. Et aliud, quod lectiones non visitaretis, demiror in rei veritate. Ad honc enim hanc nobilissimam universitatem intrastis? Voluptates corporis minoribus et paucioribus expensis complere vel sequi poteritis. Jam videatis, qua fronte Superiorem vestrum et alios Patronos, imo etiam Fratres Canonicos, qui presentiam vestram tollerant, aggrediamini conciliantes vel visitantes. Timeo in summa, quatenus Sua Reverentia ad privationem procedat, presertim si quoquomodo per bonum et honestum statum et scientiarum incrementum Suam R. D. non conciliamini et lupas et scoorta non abieceritis. Nolo, ut tu Georgie per amplius una cum Domino Prepositu maneas. Et tantum maneas quo cum expensis, quas habes, manere possis. Nolo patrimonium Christi incassum exponas et me hincinde obpignorem et expilem. Tamen ad propria ne redeas, si etc.

bene valete in talismodi infamia. Ex Zagrebia sabbato ante Jubilate anno Domini 535. Petrus Lector Zagrabiensis etc.