CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 146043 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/146043.

Nodus 146043 in documento kunic-r-epigr.xml


455. Vide aliud sub num.o 926. Radelja Ad Postumum, profitentem, se de rebus, non de verbis sollicitum esse. De re sollicitum dicit se Postumus esse, Verba, quibus niteat res bene, negligere. Neglectum possim verborum forsitan aequo Ferre animo, ut squallet corpus ubi egregium. Hoc ferre haud possum, de re se scilicet esse, Audet qui toties dicere, sollicitum, Congeret innumeras quod res; rem (proh pudor!) unam, Unam, qua de agitur, negligit interea.