CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1458905 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1458905.

Nodus 1458905 in documento nn-predstavka-1790.xml


Ad Inclytos Dominos Status et Ordines Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae generaliter congregatos.
Inclyti Domini Status et Ordines.

Dum singulae Communitates Inclytorum horum regnorum antiqua jura sua, quae sibi adempta, vel quoquo modo labefactata sentiunt, medio Inclytorum SS. et OO. recuperare, ac firmare student, aut novas etiam statui suo Convenientes praerogativas per Eosdem I. SS. et OO. expetunt, par esse existimamus, ut nos quoque opportuno hoc tempore, quo non solum de revehenda pristina libertate, sed etiam de stabiliendo splendore horum Regnorum in Nobilissimo hoc Congressu publicis Consiliis agitur, eam, qua Academia haec Zagrabiensis a Divis quondam Regibus Hungariae donata uti potuit, Universitatis praerogativam Eidem non tam concedi, quam in usu deduci instemus.

Tametsi quidem Diploma regium, quo hanc praerogativam Zagrabiensi Academiae pridem concessam esse palam ostendi posset, in praesens producere nequeamus, quod illud Archivo literariae Directionis Zagrabiensis nunquam illatum sit, se cum reliquis literariis documentis hujatis Collegii abolitae Societatis Jesu, ut par est, credere, per Commissionem Aulicam quae Opere abolitionis tunc occupabatur, compositum, atque ad destinatum locum transmissum esse suspicari liceat; Adeo tamen indubitatum est, illud reapse extitisse, atque Universitatis praerogativam cum aliis privilegiis huic Academiae indultam continuisse, ut eorum Virorum, qui tale legerunt, quique adhuc vivunt testimoniis facile comprobari possit; sed neque absque fundamento supponi potest, ejus si non Authenticum Apographum, saltem certa vestigia in Archivo Regni latere debere, quemadmodum ex actis regnicolaribus de anno 1671-o id erui posse percipimus.

Quanta iam inde, si universitas Scientiarum cum concernentibus privilegiis, atque idoneis emolumentis hic loci stabiliatur, in Inclyta haec Regna dimanatura utilitas, quantus Patriae accessurus sit decor, I. SS. et Ordines magis perspicient, quam ut pluribus id deducere, ac demonstrare oporteat. Profecto si praesentes rerum circumstantias, in quibus non modo de amovendis obicibus literarum, sed etiam de solis Patriae civibus ad quaeque munera in his Regnis applicandis serio cogitatur, consideremus; tum illas, quae futurae sunt, tum non tantum illa, quae adhuc sub turcico gemit jugo pars Croatiae, sed etiam regna Bosniae, et Serviae, uti ex felici omine, quod hucusque cepimus, augurari licet, recuperata, taliterque haec inclyta regna quasi dilatata fuerint, paululum contemplemur: ejusmodi Universitatem, ubi domestica pubes remotis omnibus literarum impedimentis, et suppetitatis eas prosequendi mediis, copiosissimo numero confluxura pro diversis in patria obeundis muniis in omnigenis scientiis atque liberalibus artibus erudiatur, in medio sui possidere non modo decorum et utile, sed plane necessarium esse judicamus.

Dum itaque nos velut cives parte qua licet in bonum publicum intentos haec inclytis SS. et Ordinibus demisse proponendo, muneri nostro quadamtemus satisfecisse arbitramur, potenti protectioni enixe commendati omni venerationis cum cultu emorimur. Inclijtorum Statuum et Ordinum Servi Humillimi Superior studiorum Director, caeterique Professores regiae Academiae in districtu Zagrabiensi. Datum Zagrabiae Die 19a Maji 1790