CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 145833 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/145833.

Nodus 145833 in documento kunic-r-epigr.xml


449. De Phyllidis querela. Sponte viros nimio succendit Phyllis amore, Deinde sibi nimium quos dolet esse graves. Si tamen illa dolet, non falsa vera querela Ostentat vires scilicet ipsa suas. Et putat hoc magnum, frustra contemptus amator Quamlibet invitam quod tamen usque fovet. Quidquid id est, fugio Phyllin: pol non erit unquam, Me vere, aut falso dicat ut illa gravem.