CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 145670 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/145670.

Nodus 145670 in documento kunic-r-epigr.xml


444. Ad Cinnam, bonis ac malis placentem. Cinna, places aeque cunctis; hoc displicet in te, Passim te laudat quod bonus atque malus. Id fit enim, similem sibi te quod credit uterque, Inque tuis cernit moribus ipse suos. Audit fari eadem atque eadem sentire putat te, Verum unus falsa luditur a specie. Virtus pol numquam vitii sub imagine fallit, Virtutis vitium sumere tegmen amat.