CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 145553 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/145553.

Nodus 145553 in documento kunic-r-epigr.xml


441. De Varrone numquam irato. Irasci numquam Varro solet ac sibi laudi Esse putat, multo quod riget usque gelu; Hac illi stipes possit contendere laude, Et lapis et sensu quidquid ubique caret. Omni odio atque omni prorsus nam cassus amore est, Haud unquam stimulis quem ciet ira suis. Nescit quid vitium, quid virtus, aequus utrique Pacato quisquis pectore cuncta videt.