CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1455241 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1455241.

Nodus 1455241 in documento bilicic-s-cronica.xml


Miraculum de uno rustico mortuo.

Rusticus quidam nunqam uolebat aliquid audire de deo. Mortuus est. Cum autem ad ecclesiam esset delatus, Sacerdos et alii clerici officia legendo et cantando circa corpus peragerent. Fatentes quod ymago crucifixi cepit obturare aures suas manibus a cruce separatis. Quod cum omnes circumstantes aspicerent mirabantur. Tunc sacerdos ait ad populum: Scitis quale signum est hoc. vos scitis, quod iste qui hic iacet nunquam voluit audire verbum dei. et ideo modo est in manu dyaboli. Idcirco sic obturavit aures suas ne audiat preces quas pro eo fundimus. Et cessaverunt omnes orare, quia preces vel orationes pro dampnatis deus non exaudit.

Explicit.