CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1455201 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1455201.

Nodus 1455201 in documento bilicic-s-cronica.xml


De abbatissa et febre ac pulice

Exemplariter dicitur de pulice et febre. Quod mutuo loquebantur de hospicijs que nocte precedente habuerant. Conquerendo dicebat pulex: Ego hospitata sum in lecto cuiusdam abbatisse inter duo lintheamina alba super piomacium molle et credebam habere optimum hospicium, quod habebat abbatissa carnes pingues quibus optime fuissem saciata. In primo autem morsu cepit abbatissa clamare et uocare ancillas. Egoque me abscondi. Set illis recedentibus, iterum ad abbatissam reuersa et quocies redii, tocies cum lumine me fecit queri. sic hac nocte non quieui. et vix eufugii. Febris autem dixit: Ego hospitata sum in domo cuiusdam mulieris pauperis, quam cum arripuissem, statim surrexit et facta lisciuia pannos fortiter percuciendo abluebat, et super humeros ad fluuium portabat. Itaque febris afflicta frigore in fluuio diu suffocata.

Tunc pulex ait: comutemus in hac nocte hospicia nostra. Quibus mutatis mane rediens pulex ait: Optimum hospicium hac nocte habui. Nam mulierem illam, que hospita tua fuerat, ita fatigatam et dormientem inueni, quod secure quieui aput eam et quantum volui commedi.

Cui febris respondit: optimum conscilium dedisti mihi. Nam abbatissa illa cum griseo coopertorio et lintheaminibus delicatis tota nocte me calefaciens fouebat. et licet stimularem eam, ipsa cum in lecto moli abscondita nunquam me turbauit.

Vnde ab eius hospicio quamdiu me ita amicabiliter tractabit nolo recedere. Haec et videlicet ad hoc quod delicati frequentius influantur, et peius quiescunt. pauperes autem sunt saniores, et melius quiescunt.