CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 145460 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/145460.

Nodus 145460 in documento kunic-r-epigr.xml


438. Hoc epigramma inter Moralia potius ponendum; inter quae est aliud epigramma huic consimile sub n.o 166. Radelja In Cynnamum, ab alterius vitae mentione abhorrentem. Tecum de superis nil possum, Cynname, rebus Dicere, quin videam triste supercilium, Demitti et nigram fronti se effundere nubem, Testantem in tacito vulnera facta sinu. Hoc vitae praesentis amor facit, improbe; felli est Quidquid id est, vitam quod monet esse aliam.