CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 145355 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/145355.

Nodus 145355 in documento kunic-r-epigr.xml


436. De Cinnae ingenio celeri, at parvo. Ingenio celeri est, sed parvo, Cinna; labore Exiguo quod res conficit exiguas, Ut levis, haud ullo quae pressa est pondere, cymba Citro, ultro flatu pellitur a tenui, Nec tamen aerata Neptunia terga carina Fidens longinquo a littore lucra petit, Nec vastos inter fluctus inerrita fertur In mediis nusquam devia turbinibus. Sic ego sim, nisuque ferar vel tardus eodem; Cinna suas mutet, vertat et usque vias. Et celer hac illac leviter quocumque ferat sors Usque vagus volitet per sata papilio.