CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 145316 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/145316.

Nodus 145316 in documento kunic-r-epigr.xml


435. Ad Phaonem, somnia narrantem. Somnia mi narras tua plurima; somnia dicis Tota te assidue cernere nocte, Phaon. Id quidem ego haud miror, cernis quod somnia nocte; Miror, quod cernis somnia vana die. Spesque, metusque tui quid sunt, nisi somnia vana? Quid vigili dignum mente agis, aut loqueris? Hoc monstrum est ingens, hoc tu mihi dicito, si quid Vis magni atque novi dicere prodigii.