CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1451577 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1451577.

Nodus 1451577 in documento feric-d-fab.xml


XXVI.

Illyr. Ni moj lov, ni moj ſez.

Nec de venatu, nec de lepore cura est mihi.

Canes duo, Asino judice.

Leporem insecuti cum duo venatici Canes fuissent, dentibusque mordicus Arreptum acutis enecassent, aspera Lis inter illos orta, quis praedam, sibi Quam vult uterque, possideret integram. Certare fessi, morsibusque saucii Legunt Asellum judicem, qui proximo Pascebat agro. Coepit hic: leporem prior Vidi ipse ab humili prosilire cespite, Cursimque in illum provolavi: in tempore Prior ergo cum sim, in jure sum potior quoque. Ajebat ille: quid officit, me postea Vidisse, dente si feram arripui prius? Ad me ergo praeda spectat omnis unice. Asellus uni se futurum praevidens Hostem, si causam adjudicasset alteri, Nil prorsus ipse jura venatus, ait, Leporesque novi natus herbam carpere: Peritiorem quaeritote judicem. Curare mitte, quod nihil refert tua.