CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 145144 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/145144.

Nodus 145144 in documento kunic-r-epigr.xml


431. Ad philosophum, inverecunda scribentem. Naturam rerum pandens, foeda omnia pandis, Quae condi coecis par fuit in tenebris, Ingenuus possit quae nemo audire, nec idem Continuo totis erubuisse genis, Quae si forte legat, noceant ne lecta, repente Ejicere averso cura sit ex animo, Ne maneant defixa alte, ne bruta libido Succensa obscaenis flagret imaginibus. Haec sophia est morum cultrix illa incluta? Magne, Sic purgas hominum pectora, philosophe?