CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1449790 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1449790.

Nodus 1449790 in documento feric-d-fab.xml


XXI.

Illyr. Tovjernariza najposledgni gradd.

Herilis vini venditrix postrema grando.

Herilis vini venditrix.

A tauriformi quae figura Tauridis (*) Adepta nomen pervetustum est insula Ferax Cecropiae sic olivae dicitur, Ut una, quoties copiose reddidit Ager, onerare plura navigia queat Oleo, quo Etrusca baccha vix melius ferat: Vineta at alio praevalebant tempore, Quae rariora sunt modo. Heic cultissimam Cuidam Patricio, prima cum vix germina Palmes aperiret, verberavit vineam Infesta grando; pars ab ictu ast altera Illaesa mansit, quippe quae semotior. Hanc quo parari coeperat vindemia Die procella perstrepente grandine Percussit alia: siquid ergo in vitibus Sanum supererat sustulere; et dolium Unum, alterumve vix replevit, qui cadis Bis mille nuper se putabat divitem. Id vini in urbem deferendum sedulo Curavit omne, villicaeque ut distrahat Dedit; sed illa, fraude dum mala sibi Studet lucrari, vinum aqua sic nequiter Corrupit, ipsa plebis imae ut guttura Bibere renuerint flaccidum, totumque hero Aes, quod recepset inde, deperiverit. Iteratae ob icutm grandinis quidam ut vicem Ejus dolebat, grando et alia, hic ait, mihi Adhuc supervenit scelerosa venditrix. Cui multum iniqua sors ademit, haud semel Hominum cupiditas, quod restabat, abstulit. (*) Tauris insula, nunc Giupana dicta, una ex tribus Elaphitis Rhacusio quindecim milliariis distans, quae amoenitate et foecunditate caeteras praecellit.