CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1449213 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1449213.

Nodus 1449213 in documento feric-d-fab.xml


XIX.

Illyr. Pomagham – ti (*)(*) Licet hoc dictum, et duo quae sequuntur, prout et illud, quod pag. 59. reperies, inter effata, seu apophtegmata, non vero inter adagia stricte reponenda sint; tamen tum ob materiae affinitatem, tum quia apud nos nata, huic libello recte apponi posse judicavimus, ut lector hac ipsa varietate, tamquam conviva diversi saporis ferculo, recreetur. spaerdat.

Ad inepte loquendum me tibi adjutorem praebeo.

Insipiens irrisus.

Cum Ploccjarum maxima in suburbium (Hic nundinarum Rhacusanis est locus) Frumenti allata vis fuisset optimi, Ad venditorem Civis e primoribus, Sibi ipse multum qui videbatur catus, Accessit; utque, quod pugillo ceperat, Frumentum attento collustravit lumine, Mihi genus hocce tritici neutiquam Arridet, inquit, pessimumque judico. Ut nundinator non opinus talia Sibi intellexit impudenter objici, Sic est profecto, dixit, atque pessimum Et ipse duco, tibique cur arrideat, Nil est: quisquiliis, lolioque est plurimo Faede corruptum. Civis ad haec: siccine Tuam ipse mercem parvipendis? Intuens Illum maligne venditor, ita, ait, tibi Ad garriendum sterno facilius viam. Tibi haec potissimum narro, qui in qua es rudis Re prorsum, in illa vis videri intelligens. 20