CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1448362 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1448362.

Nodus 1448362 in documento feric-d-fab.xml


XVI.

Illyr. Jedna repa u sve ljeto, i ta zaervgliva.

Rapa unica integro in anno, eaque verminosa.

Rapa unica.

Aestate media seminarat rusticus Rapas, ut essent per hyemem cibus sibi: Jamque eruendi tempus idoneum ratus Adivit hortum; nulla sed cum germina Foris videret, ab locustis credidit Fuisse adesa, vermibusque; caetera Sana arbitratus, pingue quae celat solum. Glebam revellit sarculo, sed primitus Nihil repertum; parte mox in altera, Rursusque in alia defodit, vestigia At nulla prorsus uspiam: hinc cum semini, Rapacibusque multa volucribus mala Dixisset, unam forte quae virentia Folia exerebat conspicatus, illico Ut vesceretur, mundiorem fecerat. Quae secta ut, intus qualis est, apparuit, Ridendo dixit; unica mihi in integro Rapa anno, et illa verminosa prodiit. Hoc factum ad illos pertinere dixerim, Queis tenue forte siquod obveniat bonum, Ab aliqua et illud parte corruptum est quoque.