CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1447969 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1447969.

Nodus 1447969 in documento feric-d-fab.xml


XV.

Illyr. Dobar ſa druſieh, aerghjav ſa sebe.

Commodus aliis, sibi ipsi inutilis.

Simius, et Asinus.

Et illud hominum saepe reperitur genus, Qui vel stupore mentis, animive nimia Benignitate sic moveri sentiunt, Interdum ut aliis damno benefaciant suo. Cum comparasset Simium quidam sibi, Multumque ab illo caperet oblectaminis, Nutrire laute gestiebat: hic Asinum Pariter habebat; cumque dorsum huic plurimo Pressisset olere, portionem Simius Donandam Asello credidit; nihil tamen Gustavit inde vector: hunc alias mero Videns onustum, panibusque, sarcina Quiddam ex utraque libaturum censuit. At porro Asellus dura praeter stramina, Fontisque laticem nil recepit praemii. Tergo insidere cum videret filium Heri tenellum, judicabat blandius Ab hoc habendum, quod sit illa pronior Bene velle cunctis innocens aetatula. Crebris at ille scipionis ictibus Diverberavit totam Asellum per viam. Dum vile id animal, caeteroqui idoneum Multos in usus sic haberi duriter Novit Simiolus, natus ipse in commoda Aliena es, inquit, Asine; at negligis tua.