CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1444798 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1444798.

Nodus 1444798 in documento feric-d-fab.xml


V.

Illyr. Medvjedje reko: roditchje kruscke.

Ursus dixit: pyra provenient.

Ursus, et Vulpes.

Per parva Vulpes cum videret hispidum Ursum vagari, atque otioso lumine Pyros tueri, vix adhuc cum primulis Sese induisset arbor illa floribus, Sic inquiebat tacita: quid malus hic latro Hoc moliatur in loco, haud intelligo; At velle ab istis aliquid arboribus puto: Ultraque pergens per viam ut venit prope, Salvere jussit, callideque interrogat. Dic urse, quaeso (namque, ni fallor, modo Praesagientis aliquid est vultus tibi) Tenuem pyrorum copiam hocne praevides Anno futuram, an uberem? Hic uberrimam Fore pollicetur; cumque Vulpes quaereret Causam, futuros scire qua eventus sibi Fas esset, unam hanc mente pol! dignam sua, Sibi ille fructus quod placeret, attulit. O quot carenti mente sunt urso pares, Dum quae peroptant, haec futura existimant!