CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1442390 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1442390.

Nodus 1442390 in documento feric-d-fab.xml


XXXVIII.

Illyr. Nije plemena do slavna imena.

Nulla generis nobilitas nominis claritatem adaequat.

Musca, et Apis.

Elata vanis impudenter dotibus Illustre avorum Musca jactabat genus: Ego, inquiebat, gens beata ut divitum, Traduco laetos nobili in otio dies, Affluo deliciis, luxuique indulgeo, Moror inter aulas principum, atque regia E mensa opimis affatim vescor cibis, Genasque libo matronarum eburneas. Haec elocuta, parvulo in electri globo Formicae corpus nigricantis integrum Lucere vidit, quae laboris strenui Insigne, donec vixit, exemplar fuit. Superba coepit vile tunc contemnere Animal, quod humili semper alvum ingloriam Solo traxisset, atque insuavem, pauperis Ritu, vulgari vitam tolerasset cibo. Haec garrientem forte tum praetervolans Avidis hirundo faucibus deglutiit, Suique generis modo celebratum decus Obscurae in alvi condidit recessibus. Sic illa periit, quodque restat, unice Memoria fastus est invisi: at inclytam Post se relinquens nominis famam sui Formica vivit succini in pellucida Inclusa lacryma, regiae splendor domus. Qui genere digna nobilis non gessit suo, Obscurus moritur; virque saepe ignobilis Virtute nomen clarum acquisivit sibi.