CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1442116 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1442116.

Nodus 1442116 in documento feric-d-fab.xml


XXXVII.

Illyr. Cemuje babbi ſaerzalo?

Quid anui cum speculo?

Anus, et Speculum.

Quaedam, virentis cui juventae gratia, Formaeque splendor pristinus defluxerat, In speculo ut oris effigiem adspexit sui Longe illi absimilem, quam solebat junior Videre, vitri suspicans in extima Haerere facie quid caduci pulveris, Pulchre expolivit, ut quod optat redderet. Detersum at iterum consulens, imaginem Sibi reddi eandem sensit, albicantibus Sparsum capillis sinciput, tum pallidas Utrinque malas, atque rugis asperas. Cum se haud putaret illa formae ejusmodi, Qua se videbat exhiberi, irascier Incoepit speculo, mentiensque dicere; Injuriaeque dum minatur addere Damnum, puella per foramen intuens Speculi immerentis sic tacita doluit vicem: Genius profecto te malignus foeminae Objecit isti, stulta quae vitio tibi Vertit, senecta quod unice peccat sua. Cultum juvenibus convenire corporis Fabella docuit; at senes exquirere Debere solida queis nitet animus bona, Veramque in illis collocare gloriam.