CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 144207 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/144207.

Nodus 144207 in documento kunic-r-epigr.xml


403. Ad Cinnam de Tucca temere laudato, ob aliquam cum bonis consuetudinem. Ad Cinnam de Tucca temere laudato Laudatur, viles juvenis quod Tucca puellas Saepe fugit, coetus et petit ingenuos. Hoc mire ille tibi, Cinna, est probus atque pudico aequatur castis moribus Hippolyto. Quid? non et caeno versari suetus in alto, Saepe volutabro sus tamen egreditur?