CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1441581 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1441581.

Nodus 1441581 in documento feric-d-fab.xml


XXXV.

Illyr. Tries iſ vedra nebba ne pada.

Fulmen coelo sereno non cadit.

Quercus, et Aquila.

Olim corusco Quercus icta fulmine, Squallensque siccis dimidia jam brachiis De parte Boreae cum videret ignibus Lucere longo tramite aetheriam plagam, Novo impetendam se timebat fulmine, Coepitque ab imis succuti radicibus. Aquila, quae in alto dormiebat vertice Inustitatis excitata motibus, Causam timori quid daret, quercum petit. Huic illa: nescis, quantum ab Aquiloniis malum In memet oris cuditur? Totam vide Ardere flammis Arcton: heu! miseram petent Trisulca rursum tela me irati Jovis, Penitusque saevis ustulabor ignibus. Ut novit Aquila, quo timeret nomine, Sis, inquit, animo jam vacuo ab isto metu. Ignem quod etenim tu putas, innoxiam Id esse lucem scito, nec coelo time Unquam sereno fulmina; at cum videris Infremere nimbos, perque tractus aeris Densari opacam nubium caliginem, Tibi extimesce justius; nam ego Jovi Horrenda summo tunc ministro fulmina. Pericla vana despice, a veris time.