CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 143859 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/143859.

Nodus 143859 in documento kunic-r-epigr.xml


393. Ad Leonillam. Ne quid nimis. Quod satis est, nusquam sentis, Leonilla; placere Nil posse immodicum nec, Leonilla, vides. Hoc perdit miseram, fines transvecta, decorum Praeteris, indulges officio nimium. Ornaris nimium, quidquid placitura loquare, Vel facias, nimium est quod facis et loqueris, Ergo, quibus sapiens laudem et sibi quaerit amorem, His risum atque odium tu tibi, stulta, paras.