CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 143828 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/143828.

Nodus 143828 in documento kunic-r-epigr.xml


392. Ad Cynnamum oratorem male popularem. Turpis adulator vera es re, nomine tantum Orator, solum factus ad obsequium. Quod gratum semper dicis, non utile quod sit, Atque comes vulgi es, quem decet esse ducem. Blande, sile: mulcere aures, turbamque morari Blandius, incassum, Cynname, scurra potest.