CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 143278 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/143278.

Nodus 143278 in documento kunic-r-epigr.xml


377. In idem argumentum Lapsus equo es tantum conspecta, Cinna, puella, Quae tibi te apparens obvia surripuit? Nimirum id stulte causaris: non tibi lapsu est Quam profers, lapsus causa pudenda magis. Foedum, equus excussit quod corpus; bruta libido, Quod mentem excussit, foedius esse puto.