CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1432770 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1432770.

Nodus 1432770 in documento feric-d-fab.xml


III.

Illyr. Pribroj, ako i na putu naghjesc.

Numera, licet et in via repereris.

Homo crumenam reperiens, et Sycophanta.

Adhibenda summa est cautio adversus malos. Loculos refertos aere plurimo in via Quidam reperiens substitit eodem in loco, Pecuniamque numerat curiosior. Duo, qui eandem post eum terunt viam, Id pervidentes, tardiorem sibi dolent Fuisse gressum: cur numeret aes postulant. Queis ille: si res forte non invenerit Dominum, ut, benigna Fors quid obtulerit, sciam. Vix haec locutus, cum crumenam quaerere Is currit amens, qui profecto amiserat. Huic ergo rediit, signa certa ut exhibet. Vir fraudulentae plenus hic versutiae, Aere numerato, postulavit alterum Furti, asseverans esse dimidiam ibi vix Partem pecuniae, et citari hominem jubet. Hic, quod juratis testibus verum probat, Dimissus abiit; ille furti nomine Quod innocentem criminatus, et suum Amisit aurum judicis sententia. Per ora coepit ire tunc adagium: Licet aes reperias in via, numera tamen.