CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1430647 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1430647.

Nodus 1430647 in documento feric-d-fab.xml


XXXIX.

Illyr. Cjavka, i ſla ſcena sctose vechje pere,

toje zaergnja.

Cornix, et meretrix quo plus purgantur,

eo sunt nigriores.

Homo Corniculam lavans.

Cornici quidam cum lavando crederet Nativam abire posse nigritudinem, Puro abluebat fonte, cumque saepius Illud perageret, nigriorem ad singulas Fieri videbat lotiones alitem. Nec mirum: id etenim quod solum scalpturiens Cornix minuti sublevabat pulveris, Sensimque in alas mox cadebat, illico Detersae abibat. Ille tunc, o pessima, Exclamat, ales, foeminaeque par malae, Quae quo pudoris prostituti plus studet Purgare maculas, hoc apparet turpior. Culpam amovere dum student, augent mali.