CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1430047 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1430047.

Nodus 1430047 in documento feric-d-fab.xml


XXXVII.

Illyr. Hochjese, dati posteglja dobro rodj.

Oportet bonum tibi ut fructum thalamus afferat.

Vota exaudita.

Cuncti optant prolem conjuges, pauci bonae Sibi ut contingat indolis poscunt Deos, Pravaeque vitia negligunt eradere. Uxore ducta duo petebant ab Jove Quod voto avebant obtinere dispare. Hic, ut quotannis redderet agellus bene, Ut procreandis posset inde liberis Sufficere victum liberalem, et splendidas Pro dignitate vestes; ille, ut redderet Sibi bene thalamus nuptialis, praedii Foecunditatem curae permittens Dei. Rata utriusque vota fecit Jupiter. Ille ex agelli fructibus, quos uberes Continuo in annos colligebat singulos, Prolem in deliciis nutriebat, anxius Parum, quibus animum expoliret moribus. Hic cum praeclarae suscepisset indolis Pueros, ab annis erudire primulis Coepit, et honestis institutis cereas Formare mentes, exemploque accendere: Segesque quamquam sterilis haud illum semel Elusit, illa filiis in commodum Tamen et calamitas versa, parsimonia Hoc edocente rem tueri patriam. Ast alii in epulis, inque cultu corporis Qui vitam ab annis mollibus traduxerant, Brevi dilapidant pingue patrimonium.