CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1428153 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1428153.

Nodus 1428153 in documento feric-d-fab.xml


XXXI.

Illyr. Kadgod po rughu prosso rodj.

Interdum per jocum milium bene provenit.

Agricola, et Milium.

In saccum agricola conjecturus triticum, Dum passim ab illo pulverem ambulans quatit, Vertensque ab imo quaquaversus emovet, Inter suturas, angulosque semina, Quae forte milii condebantur, fertili Solo cadebant; cumque mox idoneus Venisset imber, jam fibris haerescere Coepere misso germine: hisce rusticus Vix animum adicere, parva dum seges fuit. At milia culmis alta cum lactentibus Late explicarunt puberes circum comas, Obstupuit, oculis vix habens propriis fidem. Rogat ergo natos, conjugemque, sparsane Fuerint ab ipsis certo semina in loco? Illi negarunt: sedulo rem expendere Tum coepit ipse, plura perplexus loquens: An sevit illa forte quis amicus joco? An turbo ab aliqua semen area huc tulit? An ... sed quid ultra somnio? Hoc saccus mea Fuit hocce dextra (rite nunc memini) in loco Excussus, unde decidente semine Enata messis: id relatu at pulchrius, Duos quod aluit hac segete menses domum. Quandoque rerum talis ordo vertitur, Ut quis nec opinus aliquid obtineat boni.